John 10

Quia Pharisaei jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judaeo, vel gentili et philosopho vel Pharisaeo qui docent beate vivere: vel haeretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo praedicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Id est per me, ut post exponit. Haec janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor. Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quae de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, praedicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt. Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quae ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. etc. AUG. Aliqui sunt verae oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit. . Praedestinatae oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant. . etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Et egredietur de ista vita, ut in aeternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens. etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in aeternam damnationem. . etc. Mercenarius est qui quaerit quae sua sunt, non quae Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Praepositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriae. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quaerit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugae subdit: et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu praesentes. . Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Matth. 11.. Item Matth. XI; Luc. 10.. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus domus Israel quae perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illae quae sunt de gentibus, unde dicit: Quamvis per suos, quia in illis ipse. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur. etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet. . etc. Caenon, id est novum. Inde encaenia, id est initiare. Encaenia festa dedicationis templi, quae facta est a Juda Machabaeo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judaeos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reaedificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabaeus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4.. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi. Domino patienter inter opprobria veritatem praedicante excaecati non obsequuntur, sed tentant, Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed prae omnibus regnaturum. Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniae, et fidelibus propter quos haec referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei. . Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum. His verbis non solum Judaeorum solvit quaestionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum haereticorum damnat insaniam. Hoc jam non ferunt qui caetera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur. . Intellexerunt non posse dici. nisi ubi est aequalitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: etc. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut falso, ut daemones et idola. Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus? . Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut aequalis in eo cui aequalis est; unde et potest dicere: Et et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase. . Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem. .
Copyright information for VulgGlossa